monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 1
Ioannes Saresberiensis, De Septem, Prologus epistularis in libellum «De septem septenis,» editum a Ioanne Saresberiensi. <<<     >>> SECT. II. Secunda septena de viis animae.

SECT. I. Prima septena de septem modis eruditionis. SHOW APPARATUS

1 Chaldaei et Graeci sapientiam quaerunt, Latini veritatem inquirunt; illi quaerunt et inveniunt, quia mores cum scientia componunt; isti inquirunt et non inveniunt, quia disputationis potius cavillationi quam veritatis inquisitioni insistunt. Cavillosa vero disputatio ingenium exercendo excitat, in qua si moram fecerit obtundit et fascinat: quod quidem in invio et non in via veritatis hebes et palpans errat; veritatis autem inquisitio cotis vice clarum ingenium et subtile reddit: in viam regiam mentem dirigit, mentis oculos ad ardua erigit.
2 Et licet hisce oculis quandoque quaedam aperiantur quae latuerunt, adhuc tamen multa latent, quae comprehendi non possunt, vel subtilitate, quia sensum effugiunt; vel obscuritate, quia nec studium nec ingenium admittunt; vel immensitate, quia rationem et intellectum excedunt. Hinc est igitur quod divina quaedam sunt quae in manifestationem veniunt et ad cognitionem se exponunt.
3 Sed quoniam subtilia, difficilia et ardua sunt, tanquam inscrutabilia fere omnes praetermittunt. Haec prima rerum principia, id est rerum causae latentes et cognitiones dicuntur. De quibus praeclara Chaldaeorum tantum scripta ad maiorem veritatis evidentiam scrutantur. Alia vero quaedam divina tam profunda, tam occulta, tam intima et omnino impenetrabilia sunt, ut nulla ratione scrutari, nullo intellectu percipi, nulla sapientia investigari possint. Unde Apostolus: Quod notum Dei et manifestum est in illis. Cum dicit quod notum Dei est, id est noscibile de Deo, ostendit plane ex his quae Dei sunt et in Deo aliquid esse manifestum, aliquid occultum.
4 Sed quod manifestum est, per scientias posse contingi. Quod prorsus absconditum est, nulla ratione posse penetrari. Et haec sunt secreta illa, quae non licet homini loqui. Proinde, ut in Apostolo scribetur: Sapientiam inter perfectos loquimur. Sapientia namque Pallas, id est nova dicitur, quia scandens ad eam minoratur.
5 Minerva vel Athena, id est immortalis vocatur, quia verbo et opere eam sequens ad immortalitatem rapitur. Haec igitur Tritonia, id est trina notio, nuncupatur, quia humano animo sapientia illustrato engerimion, id est surrectionis liber aperitur, in quo ab humanis ad divina surgere septem septenis eruditur, et ad trinam, humanae scilicet naturae, angelicae et divinae, notionem ascendere perfectius instruitur.
6 Septem sunt modi primae septenae, quibus humanus animus in perfectam eruditionem introducitur. Primus modus est, omnium artium doctrinam velle, secundus est delectari quod velis, tertius instare ad id quod delectat, quartus concipere quod instat, quintus memorare quod concipit, sextus invenire aliquid simile, septimus ex his omnibus extorquere quod est utile.